monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 112, 5
Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intelligam secundum Apostolum dicentem: 'In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo' . Unde ergo potentia, nisi quia spiritualia? Cum itaque Apostolus et in carne ambulet, et spiritualiter militet, non mirum si humilitas eius et in coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit, 'Nostra enim conversatio in coelis est' : ipse item dicit, 'optimum' sibi 'esse dissolvi et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium,' inquit, 'propter vos' . Proinde quisquis intelligit et conversationem Apostoli in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intelligat Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae sursum sunt sapiunt, qui spe resurrexerunt cum Christo ; et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra; credo quod in coelo iam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.